- BRENNUS
- I.BRENNUSGallorum Senonum Dux, qui cum 300. armatorum milibus in Italiam irrumpens, Clusium, hodie Chiusi, in Tuscia, obsedit, inde a Romanis, quorum opem obsessi imploraverant, depulsus: in hos proin armis conversis, illos apud Alliam fluv. ingenti clade profligavit. Deinde ad urbem pergens eandem cepit, totamque exussit, praeter Capitolium, quo nobilior iuventus confugerat. Sed cum et illud aggrederetur, Romani cum illo convenerunt, ut acceptis aliquot auri talentis, obsidionem solveret. Cum igitur aurum penderetur, ipse Dux gladium suum vaginâ educens, et hunc pensari im peravit. Sed cum hoc Romani, ut rem iniustam recusarent, atque ita invicem contenderent, Camillus exul, qui absens Dictator creatus erat, collectis iis, qui Româ profugeraut, Gallos ex improviso adortus est, qui relictô aurô, cum maximo suorum detrimento fugâ sibi consulere coacti sunt. Camillus vero eos continuo prosequens ex Italia expulit. Plutarchus in Camillo, Α῞μα δὲ ἡμέρα παρῆν ὁ Κάμιλλος ἐπ᾿ αύτὸν ὡπλισμένος λαμπρῶς καὶ τεθαῤῥηκότας ἔχων τότε τοὺς Ρ῾ωμαίους, καὶ γενομένης ἰχυρᾶς μάχης ἐπὶ πολὺν χρόνον, αὐτός τε τρέπεται πολλῷ φόνω, καὶ λαμβανει τὸ ςτρατόπεπεδον. Secutus est (inquit Palmerius) hôc locô Plut. T. Livium, ut sui Camilli, cuius vitam ornare instituerat, gloriae gratô Romanis mendaciô velificaretur. Rualdusdoctus quidem et acri iudiciô vir, et qui Plut. illustrandum et castigandum non sine multis doctrinae adminiculis aggressus est, ad hunc locum multa dixit, nec tamen satis multa. Nam cum T. Livium aretalogum, et Romanorum mancipium mendacii sategerit hôc locô arguere, id quidem fecit, sed ut mihi videtur, nimis stricte, et quasi ad aliud properans. Poterat eineim eum pluribus telis obruere, et hanc fabulam ex hominum memoriâ radicitus evellere. Et Polybium quidem cum citat, optime facit; est enim rerum Romanarum fide dignissimus auctor, qui duobus tantum, aut circiter saeculis aberat ab urbis captae temporibus. Sed de illo quctore celebercimo id, quod oblitus est dicer??? Rualdus, notabo, T. Livium fere omnia a Polybio accepisse, saepe paginas integras illius auctoris suo operi intexuisse, adeo ut interpretis polybii saepissime vice fungatur, eius tamen suppressô nomine fere ubique, et si quando accidit, ut eius meminerit, eum citâsse cum elogio ieiuno et mehercules invido, rerum Romanarum non contemnendus auctor. Unde sequitur, Livium maliguitate quâdam cum assentatione erga Romanos, et odiô erga Gallos aliter eam Historiam tradidisse, quam a Polybio veraci et libero auctore acceperat. Sed, ut post Rualdi messem aliquod spicilegium in eius apro faciam, aliquid etiam de meo ad id argumentum afferam, et tamquam triarius e subsidiis in primam aciem contra Livium advolabo, et ex ipsius Polybii pharetra telum depromam acutissimus, nempe ex l. 2. ubi Gallos Boios et Insubres, ut auxilium a Gaesatis Transalpinis impetrarent, his rationibus usos inducit: Α᾿ναμιμνήςκοντες δὲ τῆς τῶ ἰδίων προγόνων πράξεως αὐτοὺς, εν ᾗ ἐκεῖνοι ςτρατεὐςαντες, οὐ μόνον ἐνίκηςαν μαχό μενοι Ρ῾ωμαίους, ἀλλὰ καὶ κατα τὴν μάχην κάτεχον ἐξ ἐφόδου αὐτην` την` Ρ῾ώμην, γενόμενοι δὲ καὶ πύντων τῶ ὑπαρχόντων ἐγκρατεῖς, καὶ τῆς πόλεως αὐτῆς μῆνας ἑπτὰ κυριεύςαντες, τέλος ἐθελοντί, καὶ κατα χάριτος παραδόντες την` πόλιν ἄθραυςτοι καὶ ἀςινεις ἔχοντες την` ὠφέλειαν, εἰς την` οἰκίαν ἐπανῆλθον. Ea sic Latine reddidit Casaubonus: Maiorum res gestas illis in memoriam revocantes, qui expeditione simili susceptâ, non solum praeliô Romanos vicerant, sed etiam a pugna Romam ipsam occupârant, bonis deinde illorum omnibus potiti, urbe etiam ipsâ per 7 menses in suâ potestate detentâ, postquam suâ sponte et beneficii locô eam victis tradidissent, illaesi, atque incolumes in suam patriam reversi fuerunt. In quâ versione oblitus est vir magnus interpretari haec verba, ἔχοντες την` ὠφέλειαν, quae tamen litem decidunt, babentes emolumentum, i. e. proculdubio aurum, quod ex pacto acceperant. At si vera fuisset Gallorum ad internecionem deletorum clades, quam Tragice narrat Livius, certe Boiorum illos legatos, ab eius negotii mentione maxim e abstinuisse decebat, quippe quod contra eorum propositum Gaesatas a petita societate plurimum deterrere valebat, et ridicula fuisset eorum exhortatio, et magis ridiculus Polybius, qui eos ita dicentes introduxit, nisi Gallorum victoria omnibus nota, et constanter eô tem pore credita fuisset. Itane credibile est, Polybium Africani et Laelii amicum, et contubernalem, virorum patriam amantium, et gloriae gentis suae cupidorum, qui proculdubio multa Romanorum acta ab eorum sermone didicerat, et qui sua scripta eorum censurae subiecisse dicitur, ausum fuisse talem narrationem suis paginis inserere, sine maledicentiae nota, et Romanorum odio, si contraria fama, vel dubia tantum ad eorum virorum aures pervenisser? Exul nempe Polybius solô Romanorum auxiliô fultus, sine lare, sine divitiis, Romanos ut aurô redemptos, ad posteros traducere sine auctoribus fide dignis impudentissimô mendaciô tentavit? Id cerre putare foret absurdissimum. Sed nunc Trogum Pompeium audiamus, virum Romanum; Is l. 28. c. 2. Aetolos Romanorum legatis sic respondentes inducit: Adversus Gallos urbem eos suam tueri non potuisse, captamque non ferrô defendisse, sed aurô redemisse. Orationem etiam Mithridatis ad milites brevitate militari conspicuam, idem Trogus Historiae suae inseruerat, et eam in suo compendio Iustinus integtam intexuit, quâ veluti telô trabali transsigitur tradita a T. Livio fabula: Ea sic se habet l. 38. c. 4. Mithrid. ait, se audire populos Transalpinae Galliae staliam ingressos, maximis eam plurimisque urbibus possidere, et latius aliquanto solum finium, quam in Asia, quae dicitur imbellis, eosdem Gallos occupâsse, nec victam sibi solum dici Romam a Gallis, sed etiam captam, ita ut unius illis montis cacumen tantum relinqueretur, nec bellô hostem, sed pretiô temotum. Haec ultimaverba T. Livium iugulant a Trogo cive Romano satis antiquo prolata. Nune vero prodeat Suetonius Liviô posteriot tempore, et videamus, quomodo illius mendacio astipuletur. Is in Tiberio, c. 3. sic ait de Tiberii maioribus: Drusus hostium, Duce Drausô cominus trucidatô, sibi posterisque suis cognomen invenit. Traditur etiam Propraetore, ex provincia Gallia retulisse aurum Seno´nibus olim in obsidione Capitolii datum, nec ut fama, extortum a Camillo. Sie Suetonius pro fama et nudo rumore Livii fabulam explodit. Nam quamvis in eo forte fuerit vanus Drusus, dum talem honorem sibi arrogavit, tamen numquam eam gloriam affectavisset, nicht omnibus constitisset, aurum illud a Gallis in parriam suam asportatum fuisse. Sed nunc Livium suô ipsius telô configamus. Ecce parum mendacii sui memor, Samnites in Hetruscorum advocato consilio ita disserentes inducit: Unam ipsis spem inHetruscis restare, scire gentem Italiae opulentissimam armis, viris, pecuniâ esse, habere accolas Gallos, inter ferrum et arma natos, fcroces cum suopte ingeniô, tum adversus Rom. popul. quem captum esse, auroque redemptum, haud vana iuctantes memorent. Certe nihil expressius dici potest, ideoque Paulus Orosius, dum eam Historiam narrat, de Camillo non meminit. Quare certissimum est, nec de eo in eo negotio Trogum mentionem fecisse: omnie enim fere ex Trogo habet Orosius, qui sic babet, in fine 1. 2. de Romae captu: Universam reliquam iuventutem, quam constat vix mille hominum ficisse tunc, in arce Capitolini montis latitantem, obsidione concludunt, ibique inseliccs reliquias, fame, peste, desperatione, formidine, terrent, subigunt, vendunt. Nam mille libris auri discessionis pretium paciscuntur, et cetera quae vide. Vapulet ergo fabricator talis mendacii, seu assertor T. Livius Romanorum adulator, et Galli nominis inimicus, utpote Patavinus domô, urbe semper Gallis vicinis infestâ, quod ipse fatetur l. 10. inde eius in Gallos odium, quod ubique testatur. Vapulet inquam et Rualdo, et mihi, et quicumque historicam veritatem amat. Elegantiae quidem et nitoris laudem a me non invito accipiet, fidei vero et veracitatis nequaquam, et dum vapulabit, spectator adsit Plutarchus, qui hôc locô eum male secutus est, et Polyaenus, qui eius mendacii testes manifeste falsi, et qui inter se discordes, ut et cum Livio, tali fabulae fidem magis derogant, quam astruunt. Palmerius. Fuit alius quoque Brennus, priote iunior, quamquam nonnulli eos perperam confundunt, qui exercitu 152000. peditum, 20000. equitum stipatus, Macedoniam invasit, Sosthene occisô, Thessaliam vastavit, per Thermopylas Graeciam ingressus, Olymp. 125. Urb. Cond. 476. ante Christum Natum 278. omnia depopulatus est, tandem in phocidem pervenit, ubi Apollinis Delphici templum praedae causâ ingressus, iram numinis in se concitavit. Polyb. l. 2. Pausan. in Phoc. Iustin. l. 24. Propert. l. 3. El. 12. v. 53.Torrida saxtilegnm testantur lumina Brennum,Dum petit intonsi Pythia regna Dei.De utroque Brenno, vide praeterea Diodor. Sic. l. 14. Plut. in Camillo, Iustin. l. 24. Eutrop. l. 1. Florum, l. 2. c. 11. Zonaram, Callimachum Hym. in Delum, a v. 73. et Scholiasten, qui Historiam ex plicat, ut et Ul. Max. l. 1. c. 1. ex. 18. De mortis genere diss entiunt auctores. Iustin. l. 24. c. 8. Cum dolorem vulnerum ferre non posset, puguibe vitam finivit. Arqui Pausan. loc. cit. inquit, illum vulneratum, venenô vitam finivisse, pudore scil. acceptae in Graecia cladis. Sed conciliat hos Diodor. Sic. loc. cit. Βρέννος δὲ ἄκρατον πολὺν ἐμφορηςάενος, ἑαυτὸν ἀπέσφαξε. Is. Voss. in Iustm. loc. cit. Βρην` appellatur apud Suidam. Sunt autem, qui tune temporis Imperatorum putant commune nomen fnisse, quia Cambri hodie Regem Brennin appellant, teste Camdenô. Sane apud Britannos Gallos Barner iudicem sonat, et barn est iudicare. Accedit Syrum parnas, pro Principe et Gubernatore, Esaiae c. 3. v. 4. a radice parnes, quod palcere significat Bochart. l. 1. Chanaan, c. 42. Nic. Lloydius.II.BRENNUSMons Noridi, Brenner, in Comitatu Tirolensi apud Stiriacum oppid. Vide Pyrenaeus. Item Brennum, Bre, pagus agri Brixiensis. Ferrat.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.